Poznámka 62

Tomáš Akvinský, In De div. nom. 5,1: In seipsis enim omnia causata sunt finita, in Deo autem sunt infinita, quia in Deo sunt ipsa divina essentia; et ideo dicit: et hoc incomprehensibiliter. Iterum, in seipsis oppositionem habent et diversitatem, in Deo autem coniunguntur simul; et ideo dicit: et coniuncte. Iterum, in seipsis habent multitudinem, in Deo autem sunt unum; et ideo addit: et singulariter, idest unite.