Poznámka 13

Aegidius Romanus, In Secundum Sententiarum, disp. XVII, q. 2. a. 1, Venetia 1581: Nos cum adhuc essemus bacchalaureus, vidimus quemdam magistrum magnum, in philosophia maiorem, qui tunc esset Parisiis, volentem tenere opinionem Commentatoris, concedentem quod homo non intelligit, nisi sicut caelum intelligit quia intelligit motor caeli; sic et homo intelligit quia intelligit ille intellectus separatus.Analogii nebeských sfér a člověka využívá také Tadeáš z Parmy. Srv. Tadeáš z Parmy, Quaestiones in Tertium de Anima, q. 4, str. 47: Dico quod sicut dicitur quod corpus coeleste se ipsum movet formaliter, hoc autem est ut dicit aggregatum ex substantia corporis et intelligentia quae cum existens subiecto appropriata et ab eo non distincta loco nec subiecto movet celeste corpus ita quod movere denominans eam aggregatum formaliter est denominans, ita aggregatum ex corpore humano et intellectiva anima est formaliter intelligens.