Poznámka 120
Srv. Augustin, De vera relig. 22,42 (CCL 32,213): Et hoc totum non propterea malum, quia transit. Sic enim et versus in suo genere pulcher est, quamvis duae syllabae simul dici nullo modo possint. Nec enim secunda enuntiatur, nisi prima transierit, atque ita per ordinem pervenitur ad finem, ut, cum sola ultima sonat, non secum sonantibus superioribus formam tamen et decus metri cum praeteritis contexta perficiat. Nec ideo tamen ars ipsa, qua versus fabricatur, sic tempori obnoxia est, ut pulchritudo eius per mensuras morarum digeratur. Sed simul habet omnia, quibus efficit versum non simul habentem omnia, sed posterioribus priora tollentem, propterea tamen pulchrum, quia extrema vestigia illius pulchritudinis ostentat, quam constanter atque incommutabiliter ars ipsa custodit.